Il rédige ses oeuvres en latin.
Salve, magne Pater, magnarum dives aquarum, Ut cunctos opibus vincis, sic laudibus amnes Exsuperare potes. Quae tam spatiosa fluenti Est moles? Utra teli disiuncta volantis Litora sunt iactum. Fusa est speciemque referre 5 Aequoris et Ponti fieri Thedis aemula gaudet. …………………………………………………… Et bene maiores dixere Borysthenis amnem lam mellis plenos, iam lactis volvere fluctus. 25 Quid memorem laetis tot rura, tot oppida ripis, Tot positas urbes quae tot tibi tantaque vitae Munera et ingentum fluviorum maxime partem Acceptam referunt? Et, quae suprema tuarum Sunt laudum monumenta, tibi tot commoda debet 30 Urbs hac ipsa, decus patriae, materque potentis Imperii. Illius tu moenia perluis ampla Exhilarasque plagam, solia quae spectat ad ortum, Quid quod comportas tantas ad litora merces, Lignorum lapidumque struem calcemque tenacem 35 Materiam templis et magnis aedibus aptam. Adde, quod instructas numeroso milites naves Expedias, ipsique minas gelidumque timorem Incutias Ponto: patriam sed fortior omni Muro defendas et dirum finibus hostem 40 Excludas aditumque tui formidine claudas. |
Aucun commentaire:
Enregistrer un commentaire